

Epistola II ad Corinthos*
Caput 3: Versus 18
Nos revelata facie.In qua Judaeis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum.In eamdem imaginem.Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra:Vir quidem imago Dei est, et gloria Dei